

Liber Deuteronomii*
Caput 34: Versus 10
Et non surrexit,etc. Hoc[ut fertur]Esdras de suo adjecit, qui bibliothecam a Chaldaeis exustam divino sensu reparavit, et litteras quibus Judaei nunc utuntur invenit, unde etvelox scribaappellatus est.Et non surrexit propheta.Quia Moyses omnibus prophetis Veteris Testamenti praestantior: unde Judaei arroganter dicunt:Nos Moysi discipuli sumus[Joan. 9.]. Sed postquam Dominus prophetarum incarnatus venit in mundum, omnis illa prior dignitas et umbra futurorum cessavit: quialex et figura per Mosen data est: gratia et veritas per Jesum Christum, qui est finis legis ad justitiam omni credenti[Hebr. X; Joan. I; Rom. 10.].Et sepelivit eum in valle.Scilicet Dominus. Et per hoc significatur quod amoto impedimento naturae per Christum anima munda separata ascendit ad Deum: et corpus quod sepelitur in terra remanet usque ad judicium. Ecclesiastes 12: Donec pulvis revertatur in pulverem unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. Quem reditum prosperum nobis concedat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.Amen.